Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.24.1 Cic. Fam. 10.24.6 (English) >>Cic. Fam. 10.24.8

10.24.4 ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen deduceremus ; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus. nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse. ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset. 10.24.5 scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, vel quod in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse, vel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit sensus, vel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris hunc filii loco et illius et vestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi videtur. 10.24.6 sed (quicquid tibi scribo, dolenter me hercules magis quam inimice facio) quod vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt. neque ego superiora repetam ; sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in aversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum. quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.24.1 Cic. Fam. 10.24.6 (English) >>Cic. Fam. 10.24.8

Powered by PhiloLogic